Caput
III
6.
parente P. Sestius natus est, iudices, homine, ut plerique meministis, et
sapiente et sancto et severo; qui cum tribunus plebis primus inter homines
nobilissimos temporibus optimis factus esset, reliquis honoribus non tam uti
voluit quam dignus videri. eo auctore duxit honestissimi et spectatissimi viri,
C. Albini, filiam, ex qua hic est puer et nupta iam filia. duobus gravissimis
(ac plenissimis) antiquitatis viris sic probatus fuit ut utrique eorum et carus
maxime et iucundus esset. ademit Albino soceri nomen mors filiae, sed caritatem
illius necessitudinis et benivolentiam non ademit: hodie sic hunc diligit ut
vos facillime potestis ex hac vel adsiduitate eius vel sollicitudine et
molestia iudicare.
7. duxit
uxorem patre vivo optimi et calamitosissimi viri filiam, L. Scipionis. clara in
hoc P. Sesti pietas exstitit et omnibus grata, quod et Massiliam statim
profectus est, ut socerum videre consolarique posset fluctibus rei publicae
expulsum, in alienis terris iacentem, quem in maiorum suorum vestigiis stare
oportebat, et ad eum filiam eius adduxit, ut ille insperato aspectu complexuque
si non omnem at aliquam partem maeroris sui deponeret, et maximis (pro illa
necessitudine studiis et) officiis et illius aerumnam, quoad vixit, et filiae
solitudinem sustentavit. possum multa dicere de liberalitate, de domesticis
officiis, de tribunatu militari, de provinciali in eo magistratu abstinentia;
sed mihi ante oculos obversatur rei publicae dignitas, quae me ad sese rapit,
haec minora relinquere hortatur.
8.
quaestor hic C. Antoni, conlegae mei, iudices, fuit sorte, sed societate
consiliorum meus. impedior non nullius offici, ut ego interpretor, religione
quo minus exponam quam multa P. Sestius, cum esset cum conlega meo, senserit,
ad me detulerit, quanto ante providerit. atque ego de Antonio nihil dico
praeter unum: numquam illum illo summo timore ac periculo civitatis neque
communem metum omnium nec propriam non nullorum de ipso suspicionem aut
infitiando tollere aut dissimulando sedare voluisse. in quo conlega sustinendo
atque moderando si meam in illum indulgentiam coniunctam cum summa custodia rei
publicae laudare vere solebatis, par prope laus P. Sesti esse debet, qui ita
suum consulem observavit ut et illi quaestor bonus et nobis omnibus optimus
civis videretur.