Caput
IV
9. idem,
cum illa coniuratio ex latebris atque ex tenebris erupisset palamque armata
volitaret, venit cum exercitu Capuam, quam urbem propter plurimas belli
opportunitates ab illa impia et scelerata manu temptari suspicabamur; C.
Mevulanum, tribunum militum Antoni, Capua praecipitem eiecit, hominem perditum
et non obscure Pisauri et in aliis agri Gallici partibus in illa coniuratione
versatum; idemque C. Marcellum, cum is non Capuam solum venisset, verum etiam
se quasi armorum studio in maximam familiam coniecisset, exterminandum ex illa
urbe curavit. qua de causa et tum conventus ille Capuae, qui propter salutem
illius urbis consulatu conservatam meo me unum patronum adoptavit, huic apud me
P. Sestio maximas gratias egit, et hoc tempore eidem homines nomine commutato coloni
decurionesque, fortissimi atque optimi viri, beneficium P. Sesti testimonio
declarant, periculum decreto suo deprecantur. recita, quaeso, L.
10. Sesti,
quid decrerint Capuae decuriones, ut iam puerilis tua vox possit aliquid
significare inimicis vestris, quidnam, cum se conroborarit, effectura esse
videatur. Decurionum decreta. non recito decretum officio aliquo expressum
vicinitatis aut clientelae aut hospiti publici aut ambitionis aut
commendationis gratia, sed recito memoriam perfuncti periculi, praedicationem
amplissimi benefici, vocem offici praesentis, testimonium praeteriti temporis.
11a.
atque illis temporibus eisdem, cum iam Capuam metu Sestius liberasset, urbem
senatus atque omnes boni deprehensis atque oppressis domesticis hostibus me
duce ex periculis maximis extraxissent, ego litteris P. Sestium Capua arcessivi
cum illo exercitu quem tum secum habebat; quibus hic litteris lectis ad urbem
confestim incredibili celeritate advolavit. atque ut illius temporis
atrocitatem recordari possitis, audite litteras et vestram memoriam ad timoris
praeteriti cogitationem excitate. Litterae Ciceronis consulis.