Caput
V
11b.
hoc adventu P. Sesti tribunorum plebis novorum, qui tum extremis diebus
consulatus mei res eas quas gesseram vexare cupiebant, reliquaeque
coniurationis impetus et conatus sunt retardati.
12. ac
postea quam est intellectum, (M.) Catone tribuno plebis, fortissimo atque
optimo cive, rem publicam defendente, per se ipsum senatum populumque Romanum
sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem eorum qui salutem
communem periculo suo defendissent, Sestius cum illo exercitu summa celeritate
est Antonium consecutus. hic ego quid praedicem quibus hic rebus consulem ad
rem gerendam excitarit, quos stimulos admoverit homini studioso fortasse
victoriae, sed tamen nimium communem Martem belli casumque metuenti? longum est
ea dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petrei non excellens animus et amor rei
publicae, non praestans in re publica virtus, non summa auctoritas apud
milites, non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P.
Sestius ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum, impellendum fuisset,
datus illo in bello esset hiemi locus, neque umquam Catilina, cum e pruina
Appennini atque e nivibus illis emersisset atque aestatem integram nanctus
Italiae callis et pastorum stabula praeoccupare coepisset, sine multo sanguine
ac sine totius Italiae vastitate miserrima concidisset.
13a.
hunc igitur animum attulit ad tribunatum P. Sestius, ut quaesturam Macedoniae
relinquam et aliquando ad haec propiora veniam; quamquam non est omittenda
singularis illa integritas provincialis, cuius ego nuper in Macedonia vidi
vestigia non pressa leviter ad exigui praedicationem temporis, sed fixa ad
memoriam illius provinciae sempiternam. verum haec ita praetereamus ut tamen
intuentes et respectantes relinquamus: