Caput
VII
15b.
fuerat ille annus tam in re publica, iudices, cum in magno motu et multorum
timore intentus (est) arcus in me unum, sicut vulgo ignari rerum loquebantur,
re quidem vera in universam rem publicam, traductione ad plebem furibundi
hominis ac perditi, mihi irati, sed multo acrius oti et communis salutis
inimici. hunc vir clarissimus mihique multis repugnantibus amicissimus, Cn. Pompeius,
omni cautione, foedere, exsecratione devinxerat nihil in tribunatu contra me
esse facturum: quod ille nefarius ex omnium scelerum conluvione natus parum se
foedus violaturum arbitratus (est), nisi ipsum cautorem alieni periculi suis
propriis periculis terruisset.
16.
hanc taetram immanemque beluam, vinctam auspiciis, adligatam more maiorum,
constrictam legum sacratarum catenis, solvit subito lege curiata consul, vel,
ut ego arbitror, exoratus vel, ut non nemo putabat, mihi iratus, ignarus quidem
certe et imprudens impendentium tantorum scelerum et malorum. qui tribunus
plebis felix in evertenda re publica fuit nullis suis nervis -- qui enim in
eius modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis, sororiis
stupris,
17. omni
inaudita libidine exsanguis? -- sed fuit profecto quaedam illa rei publicae
fortuna fatalis, ut ille caecus atque amens tribunus plebis nancisceretur -- quid
dicam? consules? hocine ut ego nomine appellem eversores huius imperi,
proditores vestrae dignitatis, hostis bonorum omnium, qui ad delendum senatum,
adfligendum equestrem ordinem, exstinguenda omnia iura atque instituta maiorum
se illis fascibus ceterisque insignibus summi honoris atque imperi ornatos esse
arbitrabantur? quorum, per deos immortalis, si nondum scelera vulneraque inusta
rei publicae vultis recordari, vultum atque incessum animis intuemini: facilius
eorum facta occurrent mentibus vestris, si ora ipsa oculis proposueritis.