Caput
X
22b.
videbamus genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo
propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis ansas dabat quibus
reconditos eius sensus tenere possemus.
23.
laudabat homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat
dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse
auctores et laudatores voluptatis; cuius et quo tempore et quo modo non
quaerebat, verbum ipsum omnibus (viribus) animi et corporis devorarat;
eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua causa facere, rem publicam
capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiosa
vita, plena et conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse
serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in omni vita, non commodi
esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem
oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat.
24. ex his
adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in
interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius
(consortionis indicia redolerent, statuebam sic, boni nihil ab illis nugis
exspectandum, mali quidem certe nihil pertimescendum. sed ita est, iudices, ut,
si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili dederis, ipse impetu
suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit
acie ipsa et ferri viribus vulnerare: cum hominibus enervatis atque exsanguibus
consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent,
ii summi imperi nomine armati rem publicam contrucidarunt. foedus fecerunt cum
tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent,
exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, si ipsi prius tribuno plebis
adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo
sanguine ictum sanciri posse dicebant.
25a.
qua re patefacta -- neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere --
promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie
et de provinciis consulum nominatim.