Caput
XI
25b.
hic tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta
permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae a
consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi
soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non
modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam nimium tarde concidere
maererent. flagitabatur ab his cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam
precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique ad
senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque
illius ordinis insequebantur.
26. hic
subito cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia
convenisset, vestem mutandam omnes meque iam omni ratione, privato consilio,
quoniam publicis ducibus res publica careret, defendendum putarunt. erat eodem
tempore senatus in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat memoriam
consulatus mei, cum flens universus ordo cincinnatum consulem orabat; nam alter
ille horridus et severus consulto se domi continebat. qua tum superbia caenum
illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas
repudiavit! me ipsum ut contempsit helluo patriae! nam quid ego patrimoni
dicam, quod ille tum cum quaestum faceret amisit? venistis ad senatum, vos,
inquam, equites Romani et omnes boni veste mutata, vosque pro meo capite ad
pedes lenonis impurissimi proiecistis, cum, vestris precibus ab latrone illo
repudiatis, vir incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad
senatum de re publica rettulit, senatusque frequens vestem pro mea salute
mutandam censuit.