Caput
XIII
29b.
quid hoc homine facias, aut quo civem importunum aut quo potius hostem tam
sceleratum reserves? qui, ut omittam cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque
coniuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit,
relegarit non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non
amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum
bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo
iudicio ut edicto ex patria consul eiecerit.
30.
nihil acerbius socii et Latini ferre soliti sunt quam se, id quod perraro
accidit, ex urbe exire a consulibus iuberi: atque illis erat tum reditus in
suas civitates, ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo nulla in
quemquam propria ignominia nominatim cadebat. hoc vero quid est? exterminabit
civis Romanos edicto consul a suis dis penatibus? expellet ex patria? deliget
quem volet, damnabit atque eiciet nominatim? hic si umquam vos eos qui nunc
estis in re publica fore putasset, si denique imaginem iudiciorum aut
simulacrum aliquod futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus esset
senatum de re publica tollere, equitum Romanorum preces aspernari, civium
denique omnium novis et inauditis edictis ius libertatemque pervertere?
31. etsi
me attentissimis animis summa cum benignitate auditis, iudices, tamen vereor ne
quis forte vestrum miretur quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita
velit, aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum rem publicam
vexarunt delicta pertineant. mihi autem hoc propositum est ostendere, omnia consilia
P. Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae rei
publicae quantum posset mederetur. ac si in exponendis vulneribus illis de me
ipso plura dicere videbor, ignoscitote; nam et illam meam cladem vos et omnes
boni maximum esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non
suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus in mea salute
consumpserit, necesse est meam causam praeteriti temporis cum huius praesenti
defensione esse coniunctam.