Caput
XVIII
40b.
quid ergo? inimici oratio, vana praesertim, tam improbe in clarissimos viros
coniecta me movit? me vero non illius oratio, sed eorum taciturnitas in quos
illa oratio tam improba conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant,
tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri
videbantur. illi autem aliquo tum timore perterriti, quod acta illa atque omnis
res anni superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a
principibus civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant,
suaque sibi propiora esse pericula quam mea loquebantur.
41. sed
tamen et Crassus a consulibus meam causam suscipiendam esse dicebat, et eorum
fidem Pompeius implorabat neque se privatum publice susceptae causae defuturum
esse dicebat; quem virum studiosum mei, cupidissimum rei publicae conservandae,
domi meae certi homines ad eam rem positi monuerunt ut esset cautior, eiusque
vitae a me insidias apud me domi positas esse dixerunt; atque hanc eius
suspicionem alii litteris mittendis, alii nuntiis, alii coram ipsi
excitaverunt, ut ille, cum a me certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo
nomine molirentur, sibi cavendum putaret. ipse autem Caesar, quem maxime homines
ignari veritatis mihi esse iratum putabant, erat ad portas, erat cum imperio;
erat in Italia eius exercitus, inque eo exercitu ipsius tribuni plebis, inimici
mei, fratrem praefecerat.