Caput
XXI
47. 'victi
essent improbi.' at cives, at ab eo privato qui sine armis etiam consul rem
publicam conservarat. sin victi essent boni, qui superessent? nonne ad servos
videtis rem venturam fuisse? an mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors aequo
animo oppetenda? quid? tum mortemne fugiebam? an erat res ulla quam mihi magis
optandam putarem? aut ego illas res tantas in tanta improborum multitudine cum
gerebam, non mihi mors, non exsilium ob oculos versabatur? non haec denique a me
tum tamquam fata in ipsa re gerenda canebantur? an erat mihi in tanto luctu
meorum, tanta diiunctione, tanta acerbitate, tanta spoliatione omnium rerum
quas mihi aut natura aut fortuna dederat, vita retinenda? tam eram rudis, tam
ignarus rerum, tam expers consili aut ingeni? nihil audieram, nihil videram,
nihil ipse legendo quaerendoque cognoveram? nesciebam vitae brevem esse cursum,
gloriae sempiternum? cum esset omnibus definita mors, optandum esse ut vita,
quae necessitati deberetur, patriae potius donata quam reservata naturae
videretur? nesciebam inter sapientissimos homines hanc contentionem fuisse, ut
alii dicerent animos hominum sensusque morte restingui, alii autem tum maxime
mentis sapientium ac fortium virorum, cum e corpore excessissent, sentire ac
vigere? quorum alterum fugiendum non esse, carere sensu, alterum etiam
optandum, meliore esse sensu. denique,
48. cum
omnia semper ad dignitatem rettulissem nec sine ea quicquam expetendum esse
homini in vita putassem, mortem, quam etiam virgines Athenis, regis, opinor,
Erechthei filiae, pro patria contempsisse dicuntur, ego vir consularis tantis
rebus gestis timerem? praesertim cum eius essem civitatis ex qua C. Mucius
solus in castra Porsennae venisset eumque interficere proposita sibi morte
conatus esset; ex qua P. Decius primum pater, post aliquot annos patria virtute
praeditus filius se ac vitam suam instructa acie pro salute populi Romani
victoriaque devovisset; ex qua innumerabiles alii partim adipiscendae laudis,
partim vitandae turpitudinis causa mortem in variis bellis aequissimis animis
oppetissent; in qua civitate ipse meminissem patrem huius M. Crassi,
fortissimum virum, ne videret victorem vivus inimicum, eadem sibi manu vitam
exhausisse qua mortem saepe hostibus obtulisset.