Caput
XXII
49. haec
ego et multa alia cogitans hoc videbam, si causam publicam mea mors peremisset,
neminem umquam fore qui auderet suscipere contra improbos civis salutem rei
publicae; itaque non solum si vi interissem, sed etiam si morbo exstinctus
essem, fore putabam ut exemplum rei publicae conservandae mecum simul
interiret. quis enim umquam me a senatu populoque Romano tanto omnium bonorum
studio non restituto, -- quod certe, si essem interfectus, accidere non
potuisset, -- ullam rei publicae partem cum sua minima invidia auderet
attingere? servavi igitur rem publicam discessu meo, iudices: caedem a vobis
liberisque vestris, vastitatem, incendia, rapinas meo dolore luctuque depuli,
et unus rem publicam bis servavi, semel gloria, iterum aerumna mea. neque enim
in hoc me hominem esse infitiabor umquam, ut me optimo fratre, carissimis
liberis, fidissima coniuge, vestro conspectu, patria, hoc honoris gradu sine
dolore caruisse glorier; quod si fecissem, quod a me beneficium haberetis, cum
pro vobis ea quae mihi essent vilia reliquissem? hoc meo quidem animo summi in
patriam amoris mei signum esse debet certissimum, quod, cum abesse ab ea sine
summo dolore non possem, hunc me perpeti quam illam labefactari ab improbis
malui.
50.
memineram, iudices, divinum illum virum atque ex isdem quibus nos radicibus
natum ad salutem huius imperi, C. Marium, summa senectute, cum vim prope
iustorum armorum profugisset, primo senile corpus paludibus occultasse
demersum, deinde ad infimorum ac tenuissimorum hominum Minturnensium
misericordiam confugisse, inde navigio perparvo, cum omnis portus terrasque
fugeret, in oras Africae desertissimas pervenisse. atque ille vitam suam, ne
inultus esset, ad incertissimam spem et ad rei publicae (interitum) reservavit:
ego qui, quem ad modum multi in senatu me absente dixerunt, periculo rei
publicae vivebam, quique ob eam causam consularibus litteris de senatus
sententia exteris nationibus commendabar, nonne, si meam vitam deseruissem, rem
publicam prodidissem? in qua quidem nunc me restituto vivit mecum simul
exemplum fidei publicae; quod si immortale retinetur, quis non intellegit
immortalem hanc civitatem futuram?