Caput
XXIV
53. sed ut
revertar ad illud quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis
illo anno scelere consulum rem publicam esse confectam, primum illo ipso die,
qui mihi funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me (e) complexu
patriae conspectuque vestro eripuissem, et metu vestri periculi, non mei,
furori hominis, sceleri, perfidiae, telis minisque cessissem, patriamque, quae
mihi erat carissima, propter ipsius patriae caritatem reliquissem, cum meum
illum casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum homines sed
tecta urbis ac templa lugerent, nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem
aspicere vellet: illo, inquam, ipso die -- die dico? immo hora atque etiam
puncto temporis eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni
provincia rogata est. pro di immortales, custodes et conservatores huius urbis
atque imperi, quaenam illa in re publica monstra, quae scelera vidistis! civis
erat expulsus is qui rem publicam ex senatus auctoritate cum omnibus bonis
defenderat, et expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine; erat autem
expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique concitato; lex
erat lata vastato ac relicto foro et sicariis servisque tradito, et ea lex quae
ut ne ferretur senatus fuerat veste mutata.
54. hac
tanta perturbatione civitatis ne noctem quidem consules inter meum (interitum)
et suam praedam interesse passi sunt: statim me perculso ad meum sanguinem
hauriendum, et spirante etiam re publica ad eius spolia detrahenda
advolaverunt. omitto gratulationes, epulas, partitionem aerari, beneficia,
spem, promissa, praedam, laetitiam paucorum in luctu omnium. vexabatur uxor
mea, liberi ad necem quaerebantur, gener, et Piso gener, a Pisonis consulis
pedibus supplex reiciebatur, bona diripiebantur eaque ad consules deferebantur,
domus ardebat in Palatio: consules epulabantur. quod si meis incommodis
laetabantur, urbis tamen periculo commoverentur.