Caput XXVIII
60.
at etiam eo negotio M. Catonis splendorem maculare voluerunt ignari quid
gravitas, quid integritas, quid magnitudo animi, quid denique virtus valeret,
quae in tempestate saeva quieta est et lucet in tenebris et pulsa loco manet
tamen atque haeret in patria splendetque per sese semper neque alienis umquam
sordibus obsolescit. non illi ornandum M. Catonem sed relegandum, nec illi
committendum illud negotium sed imponendum putaverunt, qui in contione palam
dixerint linguam se evellisse M. Catoni, quae semper contra extraordinarias
potestates libera fuisset. sentient, ut spero, brevi tempore manere libertatem
illam, atque hoc etiam, si fieri potuerit, esse maiorem, quod cum consulibus
illis M. Cato, etiam cum iam desperasset aliquid auctoritate sua profici posse,
tamen voce ipsa ac dolore pugnavit, et post meum discessum iis Pisonem verbis
flens meum et rei publicae casum vexavit ut illum hominem perditissimum atque
impudentissimum paene iam provinciae paeniteret.
61.
'cur igitur rogationi paruit?' quasi vero ille non in alias quoque leges, quas
iniuste rogatas putaret, iam ante iurarit! non offert se ille istis
temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicam privet.
consule me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam
suam; dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi praestandam
videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit; dux,
auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non videret, sed in
tanta rei publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogitandum
putabat.