Caput
XXIX
62.
consecutus est ipsius tribunatus. quid ego de singulari magnitudine animi eius
ac de incredibili virtute dicam? meministis illum diem cum, templo a conlega
occupato, nobis omnibus de vita eius viri et civis timentibus, ipse animo
firmissimo venit in templum, et clamorem hominum auctoritate impetum improborum
virtute sedavit. adiit tum periculum, sed adiit ob eam causam quae quanta
fuerit iam mihi dicere non est necesse. at si isti Cypriae rogationi
sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei publicae
turpitudo; regno enim iam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum; quod
ille si repudiasset, dubitatis quin ei vis esset adlata, cum omnia acta illius anni
per unum illum labefactari viderentur?
63. atque
etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret,
quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam
pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios (dissipari). atque
ille etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile
pateretur. etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me
tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo
tum, me expulso et meo nomine cum universo senatu tum sententia sua condemnata,
in hac urbe esse posset? ille vero eidem tempori cui nos, eiusdem furori,
eisdem consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. luctum nos hausimus
maiorem, dolorem ille animi non minorem.