Caput
XXX
64. his de
tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querela
esse debuit: in eius magistratus tutela reges atque exterae nationes semper
fuerunt. ecquae vox umquam est audita consulum? quamquam quis audiret, si
maxime queri vellent? de Cyprio rege quererentur qui me civem, nullo meo
crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderunt sed ne
iacentem quidem protexerunt? cesseram, si alienam a me plebem fuisse vultis,
quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia videbantur, tempori; si vis
suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum civium, rei
publicae.
65. cur,
cum de capite civis -- non disputo cuius modi civis -- et de bonis proscriptio
ferretur, cum et sacratis legibus et duodecim tabulis sanctum esset ut ne cui
privilegium inrogari liceret neve de capite nisi comitiis centuriatis rogari,
nulla vox est audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in illis
duabus huius imperi pestibus fuit, iure posse per operas concitatas quemvis
civem nominatim tribuni plebis concilio ex civitate exturbari?
66. quae
vero promulgata illo anno fuerint, quae promissa multis, quae conscripta, quae
sperata, quae cogitata, quid dicam? qui locus orbi terrae iam non erat alicui destinatus?
cuius negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuit quae non esset
attributa atque discripta? quod genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut
flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? quae regio orave terrarum
erat latior in qua non regnum aliquod statueretur? quis autem rex erat qui illo
anno non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat
arbitraretur? quis provinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat?
damnatis de vi restitutio, consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti
comparabatur. haec gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis,
consules adiuvabant.