|
In
Vatinium
[I] [1] si tantum modo,
Vatini, quid indignitas postularet spectare voluissem, fecissem id quod his
vehementer placebat, ut te, cuius testimonium propter turpitudinem vitae
sordisque domesticas nullius momenti putaretur, tacitus dimitterem; nemo enim
horum aut ita te refutandum ut gravem adversarium aut ita rogandum ut
religiosum testem arbitrabatur. sed fui paulo ante intemperantior fortasse quam
debui; odio enim tui, in quo etsi omnis propter tuum in me scelus superare
debeo, tamen ab omnibus paene vincor, sic sum incitatus ut, cum te non minus
contemnerem quam odissem, tamen vexatum potius quam despectum vellem dimittere.
qua re ne tibi hunc honorem a me haberi forte mirere, [2] quod
interrogem quem nemo congressu, nemo aditu, nemo suffragio, nemo civitate, nemo
luce dignum putet, nulla me causa impulisset nisi ut ferocitatem istam tuam
comprimerem et audaciam frangerem et loquacitatem paucis meis interrogationibus
inretitam retardarem. etenim debuisti, Vatini, etiam si falso venisses in
suspicionem P. Sestio, tamen mihi ignoscere, si in tanto hominis de me optime
meriti periculo et tempori eius et voluntati parere voluissem. [3]
sed (te) hesterno (die) pro testimonio esse mentitum, cum adfirmares nullum
tibi omnino cum Albinovano sermonem non modo de Sestio accusando, sed nulla
umquam de re fuisse, paulo ante imprudens indicasti, qui et T. Claudium tecum
communicasse et a te consilium P. Sesti accusandi petisse, et Albinovanum, quem
antea vix tibi notum esse dixisses, domum tuam venisse, multa tecum locutum
dixeris, denique contiones P. Sesti scriptas, quas neque nosset neque reperire
posset, te Albinovano dedisse easque in hoc iudicio esse recitatas. in quo
alterum es confessus, a te accusatores esse instructos et subornatos, in altero
inconstantiam tuam cum levitate tum etiam periurio implicatam refellisti, cum,
quem a te alienissimum esse dixisses, eum domi tuae fuisse, quem praevaricatorem
esse ab initio iudicasses, ei te quos rogasset ad accusandum libros dixeris
dedisse.
|