[IV]
atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. quid quisque nostrum
de se ipse loquatur, non est sane requirendum: boni viri (quid dicant), id est
maximi momenti et ponderis. [10] duo sunt tempora quibus
nostrorum civium spectentur iudicia de nobis, unum honoris, alterum salutis.
honos tali populi Romani voluntate paucis est delatus ac mihi, salus tanto studio
civitatis nemini reddita. de te autem homines quid sentiant in honore experti
sumus, in salute exspectamus. sed tamen ne me cum his principibus civitatis qui
adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum homine uno non solum impudentissimo (sed
etiam sordidissimo) atque infimo, conferam, de te ipso, homine et
adrogantissimo et mihi inimicissimo, quaero, Vatini, utrum tandem putes huic
civitati, huic rei publicae, huic urbi, his templis, aerario, curiae, viris his
quos vides, horum bonis fortunis liberis, civibus ceteris, denique deorum
immortalium delubris auspiciis religionibus melius fuisse et praestabilius me
civem in hac civitate nasci an te? Cum mihi hoc responderis, aut ita impudenter
ut manus a te homines vix abstinere possint, aut ita dolenter ut aliquando ista
quae sunt inflata rumpantur, tum memoriter respondeto ad ea quae te de te ipso
rogaro.
|