[V] [11]
atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis aetatis tuae patiar latere. licet
impune per me parietes in adulescentia perfoderis, vicinos compilaris, matrem
verberaris: habeat hoc praemi tua indignitas, ut adulescentiae turpitudo
obscuritate et sordibus tuis obtegatur. quaesturam petisti cum P. Sestio, cum
hic nihil loqueretur nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te
diceres cogitare. quaero abs te teneasne memoria, cum P. Sestius quaestor sit
cunctis suffragiis factus, tunc te vix, invitis omnibus, non populi beneficio
sed consulis, extremum adhaesisse? [12] in eo magistratu cum
tibi magno clamore aquaria provincia sorte obtigisset, missusne sis a me
consule Puteolos, ut inde aurum exportari argentumque prohiberes? in eo negotio
cum te non custodem ad continendas, sed portitorem ad partiendas mercis missum
putares, cumque omnium domos, apothecas, navis furacissime scrutarere,
hominesque negoti gerentis iudiciis iniquissimis inretires, mercatores e navi
egredientis terreres, conscendentis morarere, teneasne memoria tibi in conventu
Puteolis manus esse adlatas, ad me consulem querelas Puteolanorum esse delatas?
post quaesturam exierisne legatus in ulteriorem Hispaniam C. Cosconio pro
consule? cum illud iter Hispaniense pedibus fere confici soleat, aut, si qui
navigare velit, certa sit ratio navigandi, venerisne in Sardiniam atque inde in
Africam? fuerisne, quod sine senatus consulto tibi facere non licuit, in regno
Hiempsalis, fuerisne in regno Mastanesosi, venerisne ad fretum per Mauretaniam?
quem scias umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam provinciam
pervenisse? [13] factus es tribunus plebis—quid enim te de
Hispaniensibus flagitiis tuis sordidissimisque furtis interrogem? quaero abs te
primum universe quod genus improbitatis et sceleris in eo magistratu
praetermiseris? ac tibi iam inde praescribo ne tuas sordis cum clarissimorum
virorum splendore permisceas. ego te quaecumque rogabo de te ipso rogabo, neque
te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris extraham; omniaque mea
tela sic in te conicientur ut nemo per tuum latus, quod soles dicere,
saucietur; in tuis pulmonibus ac visceribus haerebunt
|