[VII] [16]
sic enim ex te quaero. tribunus plebis fuisti,—seiunge te a consule: conlegas
habuisti viros fortis novem. ex iis tres erant quos tu cotidie sciebas servare
de caelo, quos inridebas, quos privatos esse dicebas; de quibus duos
praetextatos sedentis vides,—te aediliciam praetextam togam, quam frustra
confeceras, vendidisse!—tertium scis ex illo obsesso atque adflicto tribunatu
consularem auctoritatem hominem esse adulescentem consecutum. reliqui sex
fuerunt, e quibus partim plane tecum sentiebant, partim medium quendam cursum
tenebant: omnes habuerunt leges promulgatas, in iis multas meus necessarius,
etiam de mea sententia, C. Cosconius, iudex noster, quem tu dirumperis cum
aedilicium vides. [17] volo uti mihi respondeas num quis ex
toto conlegio legem sit ausus ferre praeter unum te? quae tanta in te fuerit
audacia, quae tanta vis ut, quod novem tui conlegae sibi timendum esse
duxerint, id unus tu emersus e caeno, omnium facile omnibus rebus infimus
contemnendum, despiciendum, inridendum putares? num quem post urbem conditam
scias tribunum plebis egisse cum plebe, cum constaret servatum esse de caelo. [18]
simul etiam illud volo uti respondeas, cum te tribuno plebis esset etiam tum in
re publica lex Aelia et Fufia, quae leges saepe numero tribunicios furores
debilitarunt et represserunt, quas contra praeter te nemo umquam est facere
conatus,—quae quidem leges anno post, sedentibus in templo duobus non
consulibus sed proditoribus huius civitatis ac pestibus, una cum auspiciis, cum
intercessionibus, cum omni iure publico conflagraverunt: ecquando dubitaris
contra eas leges cum plebe agere et concilium convocare? num quem ex omnibus
tribunis plebis, quicumque seditiosi fuerunt, tam audacem audieris fuisse ut
umquam contra legem Aeliam aut Fufiam concilium advocaret?
|