[VIII] [19]
quaero illud etiam ex te, conatusne sis, voluerisne, denique cogitaris,—est
enim res eius modi ut, si tibi in mentem modo venit, nemo sit qui te ullo
cruciatu esse indignum putet,—cogitarisne in illo tuo intolerabili non
regno,—nam cupis id audire,—sed latrocinio augur fieri in Q. Metelli locum, ut,
quicumque te aspexisset, duplicem dolorem gemitumque susciperet et ex desiderio
clarissimi civis et ex honore turpissimi atque improbissimi? adeone non
labefactatam rem publicam te tribuno neque conquassatam civitatem, sed captam
hanc urbem atque perversam putaris ut augurem Vatinium ferre possemus? [20]
hoc loco quaero, si, id quod concupieras, augur factus esses,—in qua tua
cogitatione nos qui te oderamus vix dolorem ferebamus, illi autem quibus eras
in deliciis vix risum tenebant: sed quaero, si ad cetera vulnera, quibus rem
publicam putasti deleri, hanc quoque mortiferam plagam inflixisses auguratus
tui, utrum decreturus fueris, id quod augures omnes usque ab Romulo
decreverunt, Iove fulgente cum populo agi nefas esse, an, quia tu semper sic
egisses, auspicia fueris augur dissoluturus?
|