[IX] [21]
ac ne diutius loquar de auguratu tuo,—quod invitus facio ut recorder ruinas rei
publicae; neque enim tu umquam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe
te augurem fore putasti: verum tamen ut somnia tua relinquam, ad scelera
veniam, volo uti mihi respondeas, cum M. Bibulum consulem non dicam bene de re
publica sentientem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dissensisti, sed
hominem certe nusquam progredientem, nihil in re publica molientem, tantum
animo ab actionibus tuis dissentientem,—cum eum tu consulem in vincula duceres
et ab tabula Valeria conlegae tui mitti iuberent, fecerisne ante rostra pontem
continuatis tribunalibus, per quem consul populi Romani moderatissimus et
constantissimus, sublato auxilio, exclusis amicis, vi perditorum hominum
incitata, turpissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem, sed ad supplicium
et ad necem duceretur? [22] quaero num quis ante te tam fuerit
nefarius qui id fecerit, ut sciamus utrum veterum facinorum sis imitator an
inventor novorum; idemque tu cum his atque huius modi consiliis ac facinoribus
nomine C. Caesaris, clementissimi atque optimi viri, scelere vero atque audacia
tua, M. Bibulum foro, curia, templis, locis publicis omnibus expulisses,
inclusum domi contineres, cumque non maiestate imperi, non iure legum, sed
ianuae praesidio et parietum custodiis consulis vita tegeretur, miserisne
viatorem qui M. Bibulum domo vi extraheret, ut, quod in privatis semper est
servatum, id te tribuno plebis consuli domus exsilium esse non posset? [23]
simulque mihi respondeto tu, qui nos qui de communi salute consentimus tyrannos
vocas, fuerisne non tribunus plebis, sed intolerandus ex caeno nescio qui atque
ex tenebris tyrannus, qui primum eam rem publicam quae auspiciis inventis
constituta est isdem auspiciis sublatis conarere pervertere, deinde
sanctissimas leges, Aeliam et Fufiam dico, quae in Gracchorum ferocitate et in
audacia Saturnini et in conluvione Drusi et in contentione Sulpici et in cruore
Cinnano, etiam inter Sullana arma vixerunt, solus conculcaris ac pro nihilo
putaris, qui consulem morti obieceris, inclusum obsederis, extrahere ex suis
tectis conatus sis, qui in eo magistratu non (modo) emerseris ex mendicitate,
sed etiam divitiis nos iam tuis terreas?
|