[XI]
sed qui fuit tuus ille tantus furor ut, cum iam Vettius ad arbitrium tuum
perorasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, eum repente
revocares, conloquerere populo Romano vidente, deinde interrogares ecquosnam
alios posset nominare? inculcarisne ut C. Pisonem, generum meum, nominaret, qui
in summa copia optimorum adulescentium pari continentia, virtute, pietate
reliquit neminem, itemque M. Laterensem, hominem dies atque noctes de laude et
de re publica cogitantem? promulgarisne, impurissime hostis, quaestionem de tot
amplissimis et talibus viris, indicium Vettio, praemia amplissima? quibus rebus
omnium mortalium non voluntate sed convicio repudiatis, fregerisne in carcere
cervices ipsi illi Vettio, ne quod indicium corrupti indici exstaret eiusque
sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur? [27] et quoniam
crebro usurpas legem te de alternis consiliis reiciendis tulisse, ut omnes
intellegant te ne recte quidem facere sine scelere potuisse, quaero, cum lex
esset aequa promulgata initio magistratus, multas iam alias tulisses,
exspectarisne dum C. Antonius reus fieret apud Cn. Lentulum Clodianum, et,
postea quam ille est reus factus, statim tuleris in eum 'qui tuam post legem
reus factus esset,' ut homo consularis exclusus miser puncto temporis
spoliaretur beneficio et aequitate legis tuae? [28] dices
familiaritatem tibi fuisse cum Q. Maximo. praeclara defensio facinoris tui! nam
maximi quidem summa laus est sumptis inimicitiis, suscepta causa, quaesitore
consilioque delecto, commodiorem inimico suo condicionem reiectionis dare
noluisse. nihil maximus fecit alienum aut sua virtute aut illis viris
clarissimis, Paulis, maximis, Africanis, quorum gloriam huius virtute renovatam
non modo speramus, verum etiam iam videmus; tua fraus, tuum maleficium, tuum
scelus illud est, te id quod promulgasses misericordiae nomine ad crudelitatis
tempus distulisse. ac nunc quidem C. Antonius hac una re miseriam suam
consolatur, quod imagines patris et fratris sui fratrisque filiam non in
familia sed in carcere conlocatam audire maluit quam videre.
|