[XIII] [31]
sed omitto epulum populi Romani, festum diem argento, veste, omni apparatu
ornatuque visendo: quis umquam in luctu domestico, quis in funere familiari
cenavit cum toga pulla? cui de balineis exeunti praeter te toga pulla umquam
data est? Cum tot hominum milia accumberent, cum ipse epuli dominus, Q. Arrius,
albatus esset, tu in templum Castoris te cum C. Fibulo atrato ceterisque tuis
furiis funestum intulisti. quis tum non ingemuit, quis non doluit rei publicae
casum? qui sermo alius in illo epulo fuit nisi hanc tantam et tam gravem
civitatem subiectam esse non modo furori, verum etiam inrisioni tuae? [32]
hunc tu morem ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut adulescens
inter cocos fueras? Fausti, adulescentis nobilissimi, paulo ante ex epulo
magnificentissimo famem illam veterem tuam non expleras? quem accumbere atratum
videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante convivium? quae tanta (te)
tenuit amentia ut, nisi id fecisses quod fas non fuit, nisi violasses templum
Castoris, nomen epuli, oculos civium, morem veterem, eius qui te invitarat
auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes te illas non
putare?
|