[XVI] [38]
ac si haec omnia contemnis ac despicis, quod ita tibi persuaseris, ut palam
dictitas, te dis hominibusque invitis amore in te incredibili quodam C.
Caesaris omnia quae velis consecuturum, ecquid audieris, ecquisnam tibi dixerit
C. Caesarem nuper Aquileiae, cum de quibusdam esset mentio facta, dixisse C.
Alfium praeteritum permoleste tulisse, quod in homine summam fidem
probitatemque cognosset, graviterque etiam se ferre praetorem aliquem esse
factum qui a suis rationibus dissensisset; tum quaesisse quendam, de Vatinio
quem ad modum ferret; illum respondisse Vatinium in tribunatu gratis nihil
fecisse; qui omnia in pecunia posuisset honore animo aequo carere debere. [39]
quod si ipse, qui te suae dignitatis augendae causa, periculo tuo, nullo suo
delicto, ferri praecipitem est facile passus, tamen te omni honore
indignissimum iudicat, si te vicini, si adfines, si tribules ita oderunt ut
repulsam tuam triumphum suum duxerint, si nemo aspicit quin ingemescat, nemo
mentionem facit quin exsecretur, si vitant, fugiunt, audire de te nolunt, cum
viderunt, tamquam auspicium malum detestantur, si cognati respuunt, tribules
exsecrantur, vicini metuunt, adfines erubescunt, strumae denique ab ore improbo
demigrarunt et aliis iam se locis conlocarunt, si es odium publicum populi,
senatus, universorum hominum rusticanorum,—quid est quam ob rem praeturam
potius exoptes quam mortem, praesertim cum popularem te velis esse neque ulla
re populo gratius facere possis? [40] sed ut aliquando
audiamus quam copiose mihi ad rogata respondeas, concludam iam interrogationem
meam teque in extremo pauca de ipsa causa rogabo.
|