[XVII] quaero quae tanta in te vanitas, tanta
levitas fuerit ut in hoc iudicio T. Annium isdem verbis laudares quibus eum
verbis laudare et boni viri et boni cives consuerunt, cum in eundem nuper ab
eadem illa taeterrima furia productus ad populum cupidissime falsum testimonium
dixeris? an erit haec optio et potestas tua, ut, cum Clodianas operas et
facinerosorum hominum et perditorum manum videris, Milonem dicas, id quod in
contione dixisti, gladiatoribus et bestiariis obsedisse rem publicam: cum autem
ad talis viros veneris, non audeas civem singulari virtute, fide, constantia
vituperare? [41] sed cum T. Annium tanto opere laudes et
clarissimo viro non nullam laudatione tua labeculam adspergas—in illorum enim
numero mavult T. Annius esse qui a te vituperantur: verum tamen quaero, cum in
re publica administranda T. Annio cum P. Sestio consiliorum omnium societas
fuerit —id quod non solum bonorum, verum etiam improborum iudicio declaratum
est; est enim reus uterque ob eandem causam et eodem crimine, alter die dicta
ab eo quem tu unum improbiorem esse quam te (non) numquam soles confiteri,
alter tuis consiliis, illo tamen adiuvante—quaero qui possis eos quos crimine
coniungis testimonio diiungere? extremum illud est quod mihi abs te responderi
velim, cum multa in Albinovanum de praevaricatione diceres, dixerisne nec tibi
placuisse nec oportuisse Sestium de vi reum fieri? quavis lege, quovis crimine
accusandum potius fuisse? etiam illud dixeris, causam Milonis, fortissimi viri,
coniunctam cum hoc existimari? quae pro me a Sestio facta sint, bonis esse
grata? non coarguo inconstantiam orationis ac testimoni tui—quas enim huius
actiones probatas bonis esse dicis, in eas plurimis verbis testimonium dixisti;
quicum autem eius causam periculumque coniungis, eum summis laudibus extulisti:
sed hoc quaero, num P. Sestium, qua lege accusandum omnino fuisse negas, ea
lege condemnari putes oportere? aut, si te in testimonio consuli noles, ne quid
tibi auctoritatis a me tributum esse videatur, dixerisne in eum testimonium de
vi quem negaris reum omnino de vi fieri debuisse?
|