1. Si
auctoritates patronorum in iudiciis valent, ab amplissimis viris L. Corneli
causa defensa est; si usus, a peritissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si
studia, ab amicissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima
familiaritate coniunctis. Quae sunt igitur meae partes? Auctoritatis
tantae quantam vos in me esse voluistis, usus mediocris, ingeni minime
voluntati paris. Nam ceteris a quibus est defensus hunc debere plurimum video;
ego quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono, me omnibus qui
amici fuerint saluti et dignitati meae, si minus referenda gratia satis facere
potuerim, praedicanda et habenda certe satis esse facturum.
2. Quae
fuerit hesterno die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae
facultas, quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed perspicua
admiratione declarari videbatur. Nihil enim umquam audivi quod mihi de iure
subtilius dici videretur, nihil memoria maiore de exemplis, nihil peritius de
foederibus, nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica
gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine ornatius:
3. ut mihi
iam verum videatur illud esse quod non nulli litteris ac studiis doctrinae
dediti quasi quiddam incredibile dicere putabantur, ei qui omnis animo virtutes
penitus comprehendisset omnia quae faceret <recte procedere>. Quae enim
in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi singularem quandam facultatem, si
hanc causam ageret, maior esse ubertas, varietas, copia quam fuit in eo qui
tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse a pueritia usque ad
hanc aetatem a continuis bellis et victoriis conquievit?
4. Quo
mihi difficilior est hic extremus perorandi locus. Etenim ei succedo orationi
quae non praetervecta sit auris vestras, sed in animis omnium penitus
insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis quam non modo ex
mea, sed ex cuiusquam oratione capere possitis. Sed mos est gerundus non modo Cornelio,
cuius ego voluntati in eius periculis nullo modo deesse possum, sed etiam Cn.
Pompeio, qui sui facti, sui iudici, sui benefici voluit me esse, ut apud eosdem
vos, iudices, nuper in alia causa fuerim, et praedicatorem et actorem.
|