5. Ac
mihi quidem hoc dignum re publica videtur, hoc deberi huius excellentis viri
praestantissimae gloriae, hoc proprium esse vestri offici, hoc satis esse
causae ut, quod fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes ei licuisse
concedant. Nam verius nihil est quam quod hesterno die dixit ipse, ita L.
Cornelium de fortunis omnibus dimicare ut nullius in delicti crimen vocaretur.
Non enim furatus esse civitatem, non genus suum ementitus, non in aliquo
impudenti mendacio delituisse, non inrepsisse in censum dicitur: unum obicitur,
natum esse Gadibus, quod negat nemo. Cetera accusator fatetur, hunc in Hispania
durissimo bello cum Q. Metello, cum C. Memmio et in classe et in exercitu
fuisse; ut Pompeius in Hispaniam venerit Memmiumque habere quaestorem coeperit,
numquam a Memmio discessisse, Carthagine esse obsessum, acerrimis illis
proeliis et maximis, Sucronensi et Turiensi, interfuisse, cum Pompeio ad
extremum belli tempus fuisse.
6. Haec
sunt propria Corneli, pietas in rem publicam nostram, labor, adsiduitas,
dimicatio, virtus digna summo imperatore, spes pro periculis praemiorum;
praemia quidem ipsa non sunt in eius facto qui adeptus est, sed in eius qui
dedit. Donatus igitur est ob eas causas a Cn. Pompeio civitate. Id accusator
non negat, sed reprehendit, ut in Cornelio causa ipsius probetur, poena
quaeratur, in Pompeio causa laedatur, poena sit nulla nisi famae: sic
innocentissimi hominis fortunas, praestantissimi imperatoris factum condemnari
volunt. Ergo in iudicium caput Corneli, factum Pompei vocatur. Hunc enim in ea civitate
in qua sit natus honestissimo loco natum esse concedis, et ab ineunte aetate
relictis rebus suis omnibus in nostris bellis nostris cum imperatoribus esse
versatum, nullius laboris, nullius obsessionis, nullius proeli expertem fuisse.
Haec sunt omnia cum plena laudis tum propria Corneli, nec in iis rebus crimen
est ullum.
7. Ubi igitur est
crimen? Quod eum Pompeius civitate donavit. Huius crimen? Minime, nisi
honos ignominia putanda est. Cuius igitur? Re vera nullius, actione accusatoris
eius unius qui donavit; qui si adductus gratia minus idoneum hominem praemio
adfecisset, quin etiam si virum bonum sed non ita meritum, si denique aliquid
non contra ac liceret factum diceretur, sed contra atque oporteret, tamen esset
omnis eius modi reprehensio a vobis, iudices, repudianda.
8a.
Nunc vero quid dicitur? Quid ait
accusator? Fecisse Pompeium quod ei facere non licuerit; quod gravius est quam
si id factum ab eo diceret quod non oportuisset. Est enim aliquid quod non
oporteat, etiam si licet; quicquid vero non licet, certe non oportet.
|