8b. Hic
ego nunc cuncter sic agere, iudices, non esse fas dubitari quin, quod Cn. Pompeium
fecisse constet, id non solum licuisse sed etiam decuisse fateamur?
9. Quid
enim abest huic homini quod, si adesset, iure haec ei tribui et concedi
putaremus? Ususne rerum? qui pueritiae tempus extremum principium habuit
bellorum atque imperiorum maximorum, cuius plerique aequales minus saepe castra
viderunt quam hic triumphavit, qui tot habet triumphos quot orae sunt partesque
terrarum, tot victorias bellicas quot sunt in rerum natura genera bellorum. An
ingenium? quin etiam ipsi casus eventusque rerum non duces, sed comites eius
consiliorum fuerunt: in quo uno ita summa fortuna cum summa virtute certavit ut
omnium iudicio plus homini quam deae tribueretur. An pudor, an integritas, an
religio in eo, an diligentia umquam requisita est? Quem provinciae nostrae,
quem liberi populi, quem reges, quem ultimae gentes castiorem, moderatiorem,
sanctiorem non modo viderunt, sed aut sperando umquam aut optando cogitaverunt?
10. Quid dicam de
auctoritate? quae tanta est quanta in his tantis virtutibus ac laudibus esse
debet. Cui senatus populusque Romanus amplissimae dignitatis praemia
dedit non postulanti, imperia vero etiam recusanti, huius de facto, iudices,
ita quaeri ut id agatur, licueritne ei facere quod fecit, an vero non dicam non
licuerit, sed nefas fuerit -- contra foedus enim, id est contra populi Romani
religionem et fidem fecisse dicitur -- non turpe rei publicae, nonne vobis?
11. Audivi
hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus Luci filius causam de pecuniis
repetundis diceret, ille, ille vir, cui patriae salus dulcior quam conspectus
fuit, qui de civitate decedere quam de sententia maluit -- hoc igitur causam
dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse
iudicem ex illis equitibus Romanis gravissimis viris neminem quin removeret
oculos <et> se totum averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas
rettulisset, dubitasse quisquam verumne an falsum esset videretur: nos Cn.
Pompei decretum, iudices, de consili sententia pronuntiatum recognoscemus, cum
legibus conferemus, cum foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemus?
12.
Athenis aiunt, cum quidam apud eos qui sancte graviterque vixisset testimonium
publice dixisset et, ut mos Graecorum est, iurandi causa ad aras accederet, una
voce omnis iudices ne is iuraret reclamasse. <Tum> Graeci homines
spectati viri noluerunt religione videri potius quam veritate fidem esse
constrictam: nos etiam in ipsa religione et legum et foederum conservanda
qualis fuerit Cn. Pompeius dubitabimus?
13. Utrum
enim inscientem vultis contra foedera fecisse an scientem? Si scientem, -- O
nomen nostri imperi! O populi Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late
longeque diffusa laus ut eius gloriae domicilium communis imperi finibus
terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, tetrarchae, tyranni, -- testes
Cn. Pompei non solum virtutis in bello sed etiam religionis in pace! Vos denique, mutae regiones, imploro, et
sola terrarum ultimarum; vos, maria, portus, insulae, litora! Quae est
enim ora, quae sedes, qui locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum
vero humanitatis, cum animi tum consili impressa vestigia? Hunc quisquam,
incredibili quadam atque inaudita gravitate virtute constantia praeditum,
foedera scientem neglexisse violasse rupisse dicere audebit?
|