14.
Gratificatur mihi gestu accusator: inscientem Cn. Pompeium fecisse
significat, quasi vero levius sit, cum in tanta re publica versere et maximis
negotiis praesis, facere aliquid quod scias non licere, quam omnino non scire
quid liceat! Etenim utrum <qui in> Hispania bellum acerrimum et maximum
gesserat quo iure Gaditana civitas esse nesciebat, an, cum ius illius populi
nosset, interpretationem foederis non tenebat? Id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit quod
mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio praediti militari, quod
librarioli denique scire <se> profiteantur?
15a.
Equidem contra existimo, iudices, cum in omni genere ac varietate artium, etiam
illarum quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat,
singularem quandam laudem et praestabilem <eius> esse scientiam in
foederibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in
universo denique belli iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in
umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum
rem gereret regiones ipsae docere potuerunt.
|