Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Balbo

IntraText CT - Text

  • Caput V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V

15b. Atque, ut ego sentio, iudices, causa dicta est. Temporum magis ego nunc vitiis quam genere iudici plura dicam; est enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. Etenim si Pompeius abhinc annos quingentos fuisset,

16. is vir a quo senatus adulescentulo atque equite Romano saepe communi saluti auxilium expetisset, cuius res gestae omnis gentis cum clarissima victoria terra marique peragrassent, cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri, quem populus Romanus <honoribus> insignibus singularibusque decorasset, -- si nunc apud nos id quod is fecisset contra foedus factum diceretur, quis audiret? Nemo profecto; mors enim cum exstinxisset invidiam, res eius gestae sempiterni nominis gloria niterentur. Cuius igitur audita virtus dubitationi locum non daret, huius <visa> atque perspecta obtrectatorum voce laedetur?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License