17.
Omittam igitur Pompeium iam oratione mea reliqua, sed vos, iudices, animis ac
memoria tenetote. De lege, de foedere, de exemplis, de perpetua
consuetudine civitatis nostrae renovabo ea quae dicta sunt; nihil enim mihi
novi, nihil integri neque M. Crassus, qui totam causam et pro facultate et pro
fide sua diligentissime vobis explicavit, neque Cn. Pompeius, cuius oratio
omnibus ornamentis abundavit, ad dicendum reliquit. Sed quoniam me recusante
placuit ambobus adhiberi hunc a me quasi perpoliendi quendam operis extremum
laborem, peto a vobis ut me offici potius quam dicendi studio hanc suscepisse
operam ac munus putetis.
18. Ac
prius quam adgrediar ad ius causamque Corneli, quiddam de communi condicione
omnium nostrum deprecandae malivolentiae causa breviter commemorandum videtur.
Si quo quisque loco nostrum est, iudices, natus, aut si, in qua fortuna est
nascendi initio constitutus, hunc vitae statum usque ad senectutem obtinere
debet, et si omnes quos aut fortuna extulit aut ipsorum inlustravit labor et
industria poena sunt adficiendi, non gravior L. Cornelio quam multis viris
bonis atque fortibus constitui lex vitae et condicio videretur: sin autem
multorum virtus, ingenium, humanitas ex infimo genere et fortunae gradu non
modo amicitias et rei familiaris copias consecuta est, sed summam laudem,
honores, gloriam, dignitatem, non intellego cur potius invidia violatura
virtutem L. Corneli quam aequitas vestra pudorem eius adiutura videatur.
19a.
Itaque quod maxime petendum est a vobis idcirco non peto, iudices, ne de vestra
sapientia atque de vestra humanitate dubitare videar: est autem petendum ne
oderitis ingenium, ne inimici sitis industriae, ne humanitatem opprimendam, ne
virtutem puniendam putetis. Illud peto, ut, si causam ipsam per se firmam esse
et stabilem videritis, hominis ipsius ornamenta adiumento causae potius quam
impedimento esse malitis.
|