25. Hanc
tu igitur, patrone foederum ac foederatorum, condicionem statuis Gaditanis,
tuis civibus, ut, quod iis quos magnis adiutoribus tuis <usi civibus>
armis subegimus atque in dicionem nostram redegimus liceat, si populus Romanus
permiserit, ut ab senatu, etiam per imperatores nostros civitate donentur, id
ne liceat ipsis? Qui si suis decretis legibusve sanxissent ne quis
suorum civium castra imperatorum populi Romani iniret, ne quis se pro nostro
imperio in periculum capitis atque in vitae discrimen inferret, Gaditanorum
auxiliis, cum vellemus, uti nobis ut liceret, privatus vero ne quis vir et
animo et virtute praecellens pro nostro imperio periculo suo dimicaret,
graviter id iure ferremus, minui auxilia populi Romani, debilitari animos
fortissimorum virorum, alienigenarum nos hominum studiis atque paterna virtute
privari.
26. Atqui
nihil interest, iudices, utrum haec foederati iura constituant, ut ne cui
liceat ex iis civitatibus ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos
eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non possint; nihil enim
magis uteremur iis adiutoribus, sublatis virtutis praemiis, quam si omnino iis
versari in nostris bellis non liceret. Etenim cum pro sua patria pauci post
genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis vitam suam
hostium telis obiecerint, pro aliena re publica quemquam fore putatis qui se
opponat periculis non modo nullo proposito praemio, sed etiam interdicto?
|