27. Sed
cum est illud imperitissime dictum de populis fundis, quod commune liberorum
est populorum, non proprium foederatorum, -- ex quo intellegi necesse est aut
neminem ex sociis civem fieri posse aut etiam posse ex foederatis, -- tum vero
ius omne noster iste magister mutandae civitatis ignorat, quod est, iudices,
non solum in legibus publicis positum, sed etiam in privatorum voluntate. Iure
enim nostro neque mutare civitatem quisquam invitus potest, neque si velit
mutare non potest, modo adsciscatur ab ea civitate cuius esse se civitatis
velit: ut, si Gaditani sciverint nominatim de aliquo cive Romano ut sit is
civis Gaditanus, magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec foedere
impediatur quo minus ex civi Romano civis Gaditanus possit esse.
28. Duarum
civitatum civis noster esse iure civili nemo potest: non esse huius civitatis
qui se alii civitati dicarit potest. Neque solum dicatione, quod in calamitate
clarissimis viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni
Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio Zmyrnae vidimus accidisse, ut earum
civitatum fierent cives, <cum> hanc ante amittere non potuissent quam hoc
solum civitatis mutatione vertissent, sed etiam postliminio potest civitatis
fieri mutatio. Neque enim sine causa de Cn. Publicio Menandro, libertino
homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem
secum habere voluerunt, ad populum latum <est> ut is Publicius, si domum
revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset. Multi etiam superiore
memoria cives Romani sua voluntate, indemnati et incolumes, his rebus relictis
alias se in civitates contulerunt.
|