30b. Sed
hic totus locus disputationis atque orationis meae, iudices, pertinet ad
commune ius mutandarum civitatum: nihil habet quod sit proprium religionis ac
foederum. Defendo enim rem universam, nullam esse gentem ex omni regione
terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque discidio,
neque tam fide benivolentiaque coniunctam, ex qua nobis interdictum sit ne quem
adsciscere civem aut civitate donare possimus.
31. O
iura praeclara atque divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus
nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit, -- dissimilitudo
enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est, -- ne quis invitus civitate
mutetur neve in civitate maneat invitus! Haec sunt enim fundamenta firmissima
nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum.
Illud vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium et populi
Romani nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, foedere
Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere; cuius
auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et
communicatio civitatis. Itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, ut Lanuvini, et
ex ceteris generibus gentes universae in civitatem sunt receptae, ut Sabinorum,
Volscorum, Hernicorum; quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari,
si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani
consecuti, violatum foedus eorum videretur.
|