38. Sed
quid ego disputo quae mihi tum, si Gaditani contra me dicerent, vere posse dici
viderentur? Illis enim repetentibus L. Cornelium responderem legem populum
Romanum iussisse de civitate tribuenda; huic generi legum fundos populos fieri
non solere; Cn. Pompeium de consili sententia civitatem huic dedisse, nullum
populi nostri iussum Gaditanos habere; itaque nihil esse sacrosanctum quod lege
exceptum videretur; si esset, tamen in foedere nihil esse cautum praeter pacem;
additum esse etiam illud, ut maiestatem illi nostram conservare deberent, quae
certe minueretur si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis non
liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam haberemus.
39. Nunc
vero quid ego contra Gaditanos loquar, cum id quod defendo voluntate eorum,
auctoritate, legatione ipsa comprobetur? qui a principio sui generis aut studio
rei publicae ~ii ab omni studio sensuque Poenorum mentis suas ad nostrum
imperium nomenque flexerunt; qui, cum maxima bella nobis inferrentur, moenibus
<hostem> excluserunt, classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis
depulerunt; qui et veterem illam speciem foederis Marciani semper omni sanctiorem
arce duxerunt, et hoc foedere Catuli senatusque auctoritate se nobiscum
coniunctissimos esse arbitrati sunt; quorum moenia, delubra, agros ut Hercules
itinerum ac laborum suorum, sic maiores nostri imperi ac nominis populi Romani
terminos esse voluerunt.
40.
Testantur et mortuos nostros imperatores, quorum vivit immortalis memoria et
gloria, Scipiones, Brutos, Horatios, Cassios, Metellos, et hunc praesentem Cn.
Pompeium, quem procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem
commeatu pecuniaque iuverunt, et hoc tempore ipsum populum Romanum, quem in
caritate annonae, ut saepe ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc
ius esse velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit, sit in
nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique inter signa atque
in acie locus, sit his gradibus ascensus etiam ad civitatem.
41. Quod
si Afris, si Sardis, si Hispanis agris stipendioque multatis virtute adipisci
licet civitatem, Gaditanis autem officiis vetustate fide periculis foedere
coniunctis hoc idem non licebit, non foedus sibi nobiscum <ictum> sed
iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. Atque hanc, iudices,
non a me fingi orationem, sed me dicere quae Gaditani iudicarint res ipsa
declarat. Hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos
fecisse publice dico. Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad hoc
iudicium, summos homines ac nobilissimos, deprecatores huius periculi missos
videtis; re denique multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic ab illo periculum
crearetur . . . gravissima autem in istum civem suum Gaditani senatus consulta
fecerunt.
42. Potuit
magis fundus populus Gaditanus fieri, quoniam hoc magno opere delectare verbo,
si tum fit fundus cum scita ac iussa nostra sua sententia comprobat, quam cum
hospitium fecit, ut et civitate illum mutatum esse fateretur et huius civitatis
honore dignissimum iudicaret? Potuit certius interponere iudicium voluntatis
suae quam cum etiam accusatorem huius multa et poena notavit? Potuit magis de
re iudicare quam cum ad vestrum iudicium civis amplissimos legavit testis huius
iuris, vitae laudatores, periculi deprecatores?
43. Etenim
quis est tam demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, ne saeptum
sit iis iter <in> perpetuum ad hoc amplissimum praemium civitatis, et
magno opere iis esse laetandum huius L. Corneli benivolentiam erga suos
remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari?
Quis est enim nostrum cui non illa civitas sit huius studio, cura, diligentia
commendatior? Omitto quantis ornamentis populum istum C. Caesar, cum esset in
Hispania praetor, adfecerit, controversias sedarit, iura ipsorum permissu
statuerit, inveteratam quandam barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque
delerit, summa in eam civitatem huius rogatu studia et beneficia contulerit.
Multa praetereo quae cotidie labore huius et studio aut omnino aut certe
facilius consequantur. Itaque et adsunt principes civitatis et defendunt amore
ut suum civem, testimonio ut nostrum, officio ut ex nobilissimo civi
sanctissimum hospitem, studio ut diligentissimum defensorem commodorum suorum.
44. Ac ne
ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam nullo incommodo adficiantur, si liceat
eorum civis virtutis causa in nostram civitatem venire, tamen hoc ipso inferius
esse suum foedus quam ceterorum, consolabor et hos praesentis, viros optimos,
et illam fidelissimam atque amicissimam nobis civitatem, simul et vos non
ignorantis, iudices, admonebo, quo de iure hoc iudicium constitutum sit, de eo
numquam omnino esse dubitatum.
|