Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Balbo

IntraText CT - Text

  • Caput XIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIV

45. Quos igitur prudentissimos interpretes foederum, quos peritissimos bellici iuris, quos diligentissimos in exquirendis condicionibus civitatum atque causis esse arbitramur? eos profecto qui iam imperia ac bella gesserunt. Etenim si Q. Scaevola ille augur, cum de iure praediatorio consuleretur, homo iuris peritissimus, consultores suos non numquam ad Furium et Cascellium praediatores reiciebat, si nos de aqua nostra Tusculana M. Tugionem potius quam C. Aquilium consulebamus, quod adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe vincit, quis dubitet de foederibus et de toto iure pacis et belli omnibus iuris peritissimis imperatores nostros anteferre?

46. Possumusne igitur tibi probare auctorem exempli atque facti illius quod a te reprenditur, C. Marium? Quaeris aliquem graviorem, constantiorem, praestantiorem virtute, prudentia, religione? Is igitur Iguvinatem M. Annium Appium, fortissimum virum <summa> virtute praeditum, civitate donavit: <idem cohortis duas universas Camertium civitate donavit,> cum Camertinum <foedus omnium> foederum sanctissimum atque aequissimum sciret esse. Potest igitur, iudices, L. Cornelius condemnari, ut non C. Mari factum condemnetur?

47. Exsistat ergo ille vir parumper cogitatione vestra, quoniam re non potest, ut conspiciatis eum mentibus, quoniam oculis non potestis; dicat se non imperitum foederis, non rudem exemplorum, non ignarum belli fuisse; se P. Africani discipulum ac militem, se stipendiis, se legationibus bellicis eruditum, se, si tanta bella attigisset quanta gessit <et> confecit, si tot consulibus meruisset quotiens ipse consul fuit, omnia iura belli perdiscere ac nosse potuisse; sibi non fuisse dubium quin nullo foedere a re publica bene gerenda impediretur; a se ex coniunctissima atque amicissima civitate fortissimum quemque esse delectum; neque Iguvinatium neque Camertium foedere esse exceptum, quo minus eorum civibus a populo Romano praemia virtutis tribuerentur.

48. Itaque cum paucis annis post hanc civitatis donationem acerrima de civitate quaestio Licinia et Mucia lege venisset, num quis eorum, qui de foederatis civitatibus esset civitate donatus, in iudicium est vocatus? Nam Spoletinus T. Matrinius, unus ex iis quos C. Marius civitate donasset, dixit causam ex colonia Latina in primis firma et inlustri. Quem cum disertus homo L. Antistius accusaret, non dixit fundum Spoletinum populum non esse factum, -- videbat enim populos de suo iure, non de nostro fundos fieri solere, -- sed cum lege Apuleia coloniae non essent deductae, qua lege Saturninus C. Mario tulerat ut in singulas colonias ternos civis Romanos facere posset, negabat hoc beneficium re ipsa sublata valere debere.

49. Nihil habet similitudinis ista accusatio; sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis causam illam gravitate sua defenderit et probarit. Quis enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu dilectum virtutis, qui sociis, qui foederatis in defendenda re publica nostra spem praemiorum eripi vellet? Quod si vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria, valeat fortissimi et clarissimi viri nomen aeternum. Sit hoc discrimen inter gratiosos civis atque fortis, ut illi vivi fruantur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam huius imperi defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis.

50. Quid? Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis gestis P. Caesium, equitem Romanum, virum bonum, qui vivit, Ravennatem foederato ex populo nonne civitate donavit? Quid? cohortis duas universas Camertium <C. Marius>? Quid? Heracliensem Alexam P. Crassus, vir amplissimus, ex ea civitate quacum prope singulare foedus Pyrrhi temporibus C. Fabricio consule ictum putatur? Quid? Massiliensem Aristonem <L.> Sulla? Quid? quoniam de Gaditanis agimus, idem <servos novem Gaditanos? Quid? vir sanctissimus et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q. Fabium Saguntinum? Quid? hic qui adest, a quo haec quae ego nunc percurro subtilissime sunt omnia perpolita, M. Crassus, non Aveniensem foederatum civitate donavit, homo cum gravitate et prudentia praestans, tum vel nimium parcus in largienda civitate?

51. Hic tu Cn. Pompei beneficium vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q. Metellum, <quod M. Crassum,> quod denique domesticum auctorem patrem suum facere viderat? Neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et Gaditanum Hasdrubalem ex bello illo Africano et Mamertinos Ovios et quosdam Uticensis et Saguntinos Fabios civitate donavit. Etenim cum ceteris praemiis digni sunt qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt qui civitate ea donentur pro qua pericula ac tela subierunt. Atque utinam qui ubique sunt propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire, et contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari! Neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit esse:

Hostem qui feriet, erit, inquit, mihi Carthaginiensis,
Quisquis erit.

Cuius civitatis sit, id habent hodie leve et semper habuerunt, itaque et civis undique fortis viros adsciverunt et hominum ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae praetulerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License