52.
Habetis imperatorum summorum et sapientissimorum hominum, clarissimorum
virorum, interpretationem iuris ac foederum: dabo etiam iudicum qui huic
quaestioni praefuerunt, dabo universi populi Romani, dabo sanctissimum et
sapientissimum iudicium etiam senatus. Iudices cum prae se ferrent
palamque loquerentur quid essent lege Papia de M. Cassio Mamertinis
repetentibus iudicaturi, Mamertini publice suscepta causa destiterunt. Multi in
civitatem recepti ex liberis foederatisque populis [liberati] sunt: nemo umquam
est de civitate accusatus, quod aut populus fundus factus non esset, aut quod
foedere civitatis mutandae ius impediretur.
53. Audebo
etiam hoc contendere, numquam esse condemnatum quem constaret ab imperatore
nostro civitate donatum. Cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus
interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis
omnibus foedus esse ictum Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat?
quod quidem nuper in columna ahenea meminimus post rostra incisum et
perscriptum fuisse. Quo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis
Romani, optimi atque ornatissimi viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem
civitate T. Coponius, civis item summa virtute et dignitate, -- nepotes T. et
C. Coponios nostis,- damnato C. Masone civis Romanus est factus?
54a.
An lingua et ingenio patefieri aditus ad civitatem potuit, manu et virtute non
potuit? Anne de nobis trahere spolia foederatis licebat, de hostibus non
licebat? An quod adipisci poterant dicendo, id eis pugnando adsequi non
licebat? An accusatori maiores nostri maiora praemia quam bellatori esse voluerunt?
|