54b. Quod
si acerbissima lege Servilia principes viri ac gravissimi et sapientissimi
cives hanc Latinis, id est foederatis, viam ad civitatem populi iussu patere
passi sunt, neque ius est hoc reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim
genus ipsum accusationis et nomen <et> eius modi praemium quod nemo
adsequi posset nisi ex senatoris calamitate neque senatori neque bono cuiquam
nimis iucundum esse posset, dubitandum fuit quin, quo in genere iudicum praemia
rata essent, in eodem iudicia imperatorum valerent? Num fundos igitur factos populos Latinos
arbitramur aut Serviliae legi aut ceteris quibus Latinis hominibus erat
propositum aliqua ex re praemium civitatis?
55.
Cognoscite nunc iudicium senatus, quod semper iudicio est populi comprobatum. Sacra
Cereris, iudices, summa maiores nostri religione confici caerimoniaque
voluerunt; quae cum essent adsumpta de Graecia, et per Graecas curata sunt
semper sacerdotes et Graeca omnino nominata. Sed cum illam quae Graecum illud
sacrum monstraret et faceret ex Graecia deligerent, tamen sacra pro civibus
civem facere voluerunt, ut deos immortalis scientia peregrina et externa, mente
domestica et civili precaretur. Has sacerdotes video fere aut Neapolitanas aut
Veliensis fuisse, foederatarum sine dubio civitatum. Mitto vetera; proxime dico
ante civitatem Veliensibus datam de senatus sententia C. Valerium Flaccum,
praetorem urbanum, nominatim ad populum de Calliphana Veliense, ut ea civis
Romana esset, tulisse. Num igitur
aut fundos factos Veliensis, aut sacerdotem illam civem Romanam factam non
esse, aut foedus et a senatu et a populo Romano violatum arbitramur?
|