56.
Intellego, iudices, in causa aperta minimeque dubia multo et plura et a
pluribus peritissimis esse dicta quam res postularet. Sed id factum est, non ut vobis rem tam perspicuam
dicendo probaremus, verum ut omnium malivolorum iniquorum invidiosorum animos
frangeremus; quos ut accusator incenderet, ut aliqui sermones hominum alienis
bonis maerentium etiam ad vestras auris permanarent et in iudicio ipso
redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summa arte adspergi
videbatis; tum pecuniam L. Corneli, quae neque invidiosa est et, quantacumque
est, eius modi est ut conservata magis quam correpta esse videatur; tum
luxuriam, quae non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto notabatur;
tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse meminerat et L. Crassi, Crassum emisse
de libertino homine, Soterico Marcio, ad Metellum pervenisse de Vennoni Vindici
bonis non tenebat. Simul illud nesciebat, praediorum nullam esse gentem,
emptionibus ea solere saepe ad alienos homines, saepe ad infimos, non legibus
tamquam tutelas pervenire.
57a. Obiectum est
etiam quod in tribum Clustuminam pervenerit; quod hic adsecutus est legis de
ambitu praemio minus invidioso quam qui legum praemiis praetoriam sententiam et
praetextam togam consequuntur. Et adoptatio Theophani agitata est, per quam
Cornelius nihil est praeterquam propinquorum suorum hereditates adsecutus.
|