57b. Quamquam istorum
animos, qui ipsi Cornelio invident, non est difficillimum mitigare. More
hominum invident, in conviviis rodunt, in circulis vellicant: non illo inimico,
sed hoc malo dente carpunt.
58. Qui amicis L.
Corneli aut inimici sunt aut invident, ii sunt huic multo vehementius
pertimescendi. Nam huic quidem ipsi quis est umquam inventus inimicus aut quis
iure esse potuit? Quem bonum non coluit, cuius fortunae dignitatique non
concessit? Versatus in intima familiaritate hominis potentissimi, in maximis
nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius rationis ac partis non
re, non verbo, non vultu denique offendit. Fuit hoc sive meum sive rei publicae fatum, ut
in me unum omnis illa inclinatio communium temporum incumberet. Non modo
non exsultavit in ruinis nostris vestrisque sordibus Cornelius, sed omni
officio, -- lacrimis, opera, consolatione, -- omnis me absente meos sublevavit.
59. Quorum
ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi,
iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes fuerunt
conservandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae
ab hoc pro facultate hominis, pro loco facta sunt, et grata esse vobis et
probata. Non igitur a suis, quos
nullos habet, sed a suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis;
quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione et gravi secum,
si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari certamine atque iniusta
contentione avocabat.
60. Et
erit aequa lex et nobis, iudices, atque omnibus qui nostris familiaritatibus
implicantur vehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus,
amicis nostrorum inimicorum temperemus. Ac si mea auctoritas satis apud illos
in hac re ponderis haberet, cum me praesertim rerum varietate atque usu ipso
iam perdoctum viderent, etiam ab illis eos maioribus discordiis avocarem.
Etenim contendere de re publica, cum id defendas quod esse optimum sentias, et
fortium virorum et magnorum hominum semper putavi, neque huic umquam labori
officio muneri defui. Sed contentio
tam diu sapiens est quam diu aut proficit aliquid, aut, si non proficit, non
obest civitati.
61. Voluimus quaedam,
contendimus, experti sumus: obtenta non sunt. Dolorem alii, nos luctum
maeroremque suscepimus. Cur ea quae mutare non possumus convellere malumus quam
tueri? C. Caesarem senatus et genere supplicationum amplissimo ornavit et
numero dierum novo: idem in angustiis aerari victorem exercitum stipendio
adfecit, imperatori decem legatos decrevit, lege Sempronia succedendum non
censuit. Harum ego sententiarum et princeps et auctor fui, neque me dissensioni
meae pristinae putavi potius adsentiri quam praesentibus rei publicae
temporibus et concordiae convenire. Non idem aliis videtur: sunt fortasse in
sententia firmiores. Reprendo neminem, sed adsentior non omnibus; neque esse
inconstantis puto sententiam tamquam aliquod navigium atque cursum ex rei
publicae tempestate moderari.
62. Sed si qui sunt
quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum sit, quos video esse non
nullos, cum ducibus ipsis, non cum comitatu adsectatoribusque confligant. Illam
enim fortasse pertinaciam non nulli, virtutem alii putabunt, hanc vero
iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniunctam. Sed si certorum hominum
mentis nulla ratione, iudices, placare possumus, vestros quidem animos certe
confidimus non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos.
|