63. Quid
enim est cur non potius ad summam laudem huic quam ad minimam fraudem Caesaris
familiaritas valere debeat? Cognovit adulescens; placuit homini
prudentissimo; in summa amicorum copia cum familiarissimis eius est adaequatus.
In praetura, in consulatu praefectum fabrum detulit; consilium hominis
probavit, fidem est complexus, officia observantiamque dilexit. Fuit hic
multorum illi laborum socius aliquando: est fortasse nunc non nullorum
particeps commodorum. Quae quidem si huic obfuerint apud vos, non intellego
quod bonum cuiquam sit apud talis viros profuturum.
64. Sed
quoniam C. Caesar abest longissime, atque in iis est nunc locis quae regione
orbem terrarum, rebus illius gestis imperium populi Romani definiunt, nolite,
per deos immortalis, iudices, hunc illi acerbum nuntium velle perferri, ut suum
praefectum fabrum, ut hominem sibi carissimum, non ob ipsius aliquod delictum,
sed ob suam familiaritatem vestris oppressum sententiis audiat. Miseremini eius
qui non de suo peccato sed <de> huius summi et clarissimi viri facto, non
de aliquo crimine sed periculo suo de publico iure disceptat. Quod ius si Cn.
Pompeius ignoravit, si M. Crassus, si Q. Metellus, si Cn. Pompeius pater, si L.
Sulla, si P. Crassus, si C. Marius, si senatus, si populus Romanus, si qui de
re simili iudicarunt, si foederati populi, si socii, si illi antiqui Latini,
videte ne utilius vobis et honestius sit illis ducibus errare quam hoc magistro
erudiri. Sed si de certo, de perspicuo, de utili, de probato, de iudicato vobis
iure esse constituendum videtis, nolite committere ut in re tam inveterata
quicquam novi sentiatis.
65. Simul
et illa, iudices, omnia ante oculos vestros proponite: primum esse omnis etiam
post mortem reos clarissimos illos viros qui foederatos civitate donarunt;
deinde senatum qui hoc iudicavit, populum qui iussit, iudices qui adprobarunt.
Tum etiam illud cogitate, sic vivere ac vixisse Cornelium ut, cum omnium
peccatorum quaestiones sint, non de vitiorum suorum poena, sed de virtutis
praemio in iudicium vocetur. Accedat etiam illud, ut statuatis hoc iudicio
utrum posthac amicitias clarorum virorum calamitati hominibus an ornamento esse
malitis. Postremo illud, iudices, fixum in animis vestris tenetote, vos in hac
causa non de maleficio L. Corneli, sed de beneficio Cn. Pompei iudicaturos.
|