Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Pro Balbo IntraText CT - Text |
|
|
Caput XIII38. Sed quid ego disputo quae mihi tum, si Gaditani contra me dicerent, vere posse dici viderentur? Illis enim repetentibus L. Cornelium responderem legem populum Romanum iussisse de civitate tribuenda; huic generi legum fundos populos fieri non solere; Cn. Pompeium de consili sententia civitatem huic dedisse, nullum populi nostri iussum Gaditanos habere; itaque nihil esse sacrosanctum quod lege exceptum videretur; si esset, tamen in foedere nihil esse cautum praeter pacem; additum esse etiam illud, ut maiestatem illi nostram conservare deberent, quae certe minueretur si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis non liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam haberemus. 39. Nunc vero quid ego contra Gaditanos loquar, cum id quod defendo voluntate eorum, auctoritate, legatione ipsa comprobetur? qui a principio sui generis aut studio rei publicae ~ii ab omni studio sensuque Poenorum mentis suas ad nostrum imperium nomenque flexerunt; qui, cum maxima bella nobis inferrentur, moenibus <hostem> excluserunt, classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis depulerunt; qui et veterem illam speciem foederis Marciani semper omni sanctiorem arce duxerunt, et hoc foedere Catuli senatusque auctoritate se nobiscum coniunctissimos esse arbitrati sunt; quorum moenia, delubra, agros ut Hercules itinerum ac laborum suorum, sic maiores nostri imperi ac nominis populi Romani terminos esse voluerunt. 40. Testantur et mortuos nostros imperatores, quorum vivit immortalis memoria et gloria, Scipiones, Brutos, Horatios, Cassios, Metellos, et hunc praesentem Cn. Pompeium, quem procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem commeatu pecuniaque iuverunt, et hoc tempore ipsum populum Romanum, quem in caritate annonae, ut saepe ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc ius esse velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit, sit in nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique inter signa atque in acie locus, sit his gradibus ascensus etiam ad civitatem. 41. Quod si Afris, si Sardis, si Hispanis agris stipendioque multatis virtute adipisci licet civitatem, Gaditanis autem officiis vetustate fide periculis foedere coniunctis hoc idem non licebit, non foedus sibi nobiscum <ictum> sed iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. Atque hanc, iudices, non a me fingi orationem, sed me dicere quae Gaditani iudicarint res ipsa declarat. Hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos fecisse publice dico. Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad hoc iudicium, summos homines ac nobilissimos, deprecatores huius periculi missos videtis; re denique multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic ab illo periculum crearetur . . . gravissima autem in istum civem suum Gaditani senatus consulta fecerunt. 42. Potuit magis fundus populus Gaditanus fieri, quoniam hoc magno opere delectare verbo, si tum fit fundus cum scita ac iussa nostra sua sententia comprobat, quam cum hospitium fecit, ut et civitate illum mutatum esse fateretur et huius civitatis honore dignissimum iudicaret? Potuit certius interponere iudicium voluntatis suae quam cum etiam accusatorem huius multa et poena notavit? Potuit magis de re iudicare quam cum ad vestrum iudicium civis amplissimos legavit testis huius iuris, vitae laudatores, periculi deprecatores? 43. Etenim quis est tam demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, ne saeptum sit iis iter <in> perpetuum ad hoc amplissimum praemium civitatis, et magno opere iis esse laetandum huius L. Corneli benivolentiam erga suos remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari? Quis est enim nostrum cui non illa civitas sit huius studio, cura, diligentia commendatior? Omitto quantis ornamentis populum istum C. Caesar, cum esset in Hispania praetor, adfecerit, controversias sedarit, iura ipsorum permissu statuerit, inveteratam quandam barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque delerit, summa in eam civitatem huius rogatu studia et beneficia contulerit. Multa praetereo quae cotidie labore huius et studio aut omnino aut certe facilius consequantur. Itaque et adsunt principes civitatis et defendunt amore ut suum civem, testimonio ut nostrum, officio ut ex nobilissimo civi sanctissimum hospitem, studio ut diligentissimum defensorem commodorum suorum. 44. Ac ne ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam nullo incommodo adficiantur, si liceat eorum civis virtutis causa in nostram civitatem venire, tamen hoc ipso inferius esse suum foedus quam ceterorum, consolabor et hos praesentis, viros optimos, et illam fidelissimam atque amicissimam nobis civitatem, simul et vos non ignorantis, iudices, admonebo, quo de iure hoc iudicium constitutum sit, de eo numquam omnino esse dubitatum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |