Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Balbo

IntraText CT - Text

  • Caput XVII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XVII

56. Intellego, iudices, in causa aperta minimeque dubia multo et plura et a pluribus peritissimis esse dicta quam res postularet. Sed id factum est, non ut vobis rem tam perspicuam dicendo probaremus, verum ut omnium malivolorum iniquorum invidiosorum animos frangeremus; quos ut accusator incenderet, ut aliqui sermones hominum alienis bonis maerentium etiam ad vestras auris permanarent et in iudicio ipso redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summa arte adspergi videbatis; tum pecuniam L. Corneli, quae neque invidiosa est et, quantacumque est, eius modi est ut conservata magis quam correpta esse videatur; tum luxuriam, quae non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto notabatur; tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse meminerat et L. Crassi, Crassum emisse de libertino homine, Soterico Marcio, ad Metellum pervenisse de Vennoni Vindici bonis non tenebat. Simul illud nesciebat, praediorum nullam esse gentem, emptionibus ea solere saepe ad alienos homines, saepe ad infimos, non legibus tamquam tutelas pervenire.

57a. Obiectum est etiam quod in tribum Clustuminam pervenerit; quod hic adsecutus est legis de ambitu praemio minus invidioso quam qui legum praemiis praetoriam sententiam et praetextam togam consequuntur. Et adoptatio Theophani agitata est, per quam Cornelius nihil est praeterquam propinquorum suorum hereditates adsecutus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License