Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Balbo

IntraText CT - Text

  • Caput XVIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XVIII

57b. Quamquam istorum animos, qui ipsi Cornelio invident, non est difficillimum mitigare. More hominum invident, in conviviis rodunt, in circulis vellicant: non illo inimico, sed hoc malo dente carpunt.

58. Qui amicis L. Corneli aut inimici sunt aut invident, ii sunt huic multo vehementius pertimescendi. Nam huic quidem ipsi quis est umquam inventus inimicus aut quis iure esse potuit? Quem bonum non coluit, cuius fortunae dignitatique non concessit? Versatus in intima familiaritate hominis potentissimi, in maximis nostris malis atque discordiis neminem umquam alterius rationis ac partis non re, non verbo, non vultu denique offendit. Fuit hoc sive meum sive rei publicae fatum, ut in me unum omnis illa inclinatio communium temporum incumberet. Non modo non exsultavit in ruinis nostris vestrisque sordibus Cornelius, sed omni officio, -- lacrimis, opera, consolatione, -- omnis me absente meos sublevavit.

59. Quorum ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque, iudices, ut eos qui principes fuerunt conservandae salutis aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc pro facultate hominis, pro loco facta sunt, et grata esse vobis et probata. Non igitur a suis, quos nullos habet, sed a suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis; quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione et gravi secum, si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari certamine atque iniusta contentione avocabat.

60. Et erit aequa lex et nobis, iudices, atque omnibus qui nostris familiaritatibus implicantur vehementer utilis, ut nostras inimicitias ipsi inter nos geramus, amicis nostrorum inimicorum temperemus. Ac si mea auctoritas satis apud illos in hac re ponderis haberet, cum me praesertim rerum varietate atque usu ipso iam perdoctum viderent, etiam ab illis eos maioribus discordiis avocarem. Etenim contendere de re publica, cum id defendas quod esse optimum sentias, et fortium virorum et magnorum hominum semper putavi, neque huic umquam labori officio muneri defui. Sed contentio tam diu sapiens est quam diu aut proficit aliquid, aut, si non proficit, non obest civitati.

61. Voluimus quaedam, contendimus, experti sumus: obtenta non sunt. Dolorem alii, nos luctum maeroremque suscepimus. Cur ea quae mutare non possumus convellere malumus quam tueri? C. Caesarem senatus et genere supplicationum amplissimo ornavit et numero dierum novo: idem in angustiis aerari victorem exercitum stipendio adfecit, imperatori decem legatos decrevit, lege Sempronia succedendum non censuit. Harum ego sententiarum et princeps et auctor fui, neque me dissensioni meae pristinae putavi potius adsentiri quam praesentibus rei publicae temporibus et concordiae convenire. Non idem aliis videtur: sunt fortasse in sententia firmiores. Reprendo neminem, sed adsentior non omnibus; neque esse inconstantis puto sententiam tamquam aliquod navigium atque cursum ex rei publicae tempestate moderari.

62. Sed si qui sunt quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum sit, quos video esse non nullos, cum ducibus ipsis, non cum comitatu adsectatoribusque confligant. Illam enim fortasse pertinaciam non nulli, virtutem alii putabunt, hanc vero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniunctam. Sed si certorum hominum mentis nulla ratione, iudices, placare possumus, vestros quidem animos certe confidimus non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License