1. Si
quis est, iudices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas, fundatas praesertim
atque optime constitutas opes, potestati regiae libidinique commiserit,
reprehendendum putet, ascribat ad iudicium suum non modo meam sed huius etiam
ipsius qui commisit sententiam; nec enim cuiquam eius consilium vehementius
quam ipsi displicet. quamquam hoc plerumque facimus ut consilia eventis
ponderemus et, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus,
nihil sensisse dicamus. si exstitisset in rege fides, nihil sapientius Postumo,
quia fefellit rex, nihil hoc amentius dicitur, ut iam nihil esse videatur nisi
divinare sapientis. sed tamen,
2. si
quis est, iudices, qui illam Postumi sive inanem spem sive inconsultam rationem
sive, ut gravissimo verbo utar, temeritatem vituperandam putet, ego eius
opinioni non repugno; illud tamen deprecor ut, cum ab ipsa fortuna crudelissime
videat huius consilia esse multata, ne quid ad eas ruinas quibus hic oppressus
est addendum acerbitatis putet. satis est homines imprudentia lapsos non
erigere, urgere vero iacentis aut praecipitantis impellere certe est inhumanum,
praesertim, iudices, cum sit hoc generi hominum prope natura datum ut,
<si> qua in familia laus aliqua forte floruerit, hanc fere qui sint eius
stirpis, quod sermone hominum ac memoria patrum virtutes celebrantur,
cupidissime persequantur, si quidem non modo in gloria rei militaris Paulum
Scipio ac maximus filii, sed etiam in devotione vitae et in ipso genere mortis
imitatus est P. Decium filius. sint igitur similia, iudices, parva magnis.
|