3. Fuit
enim pueris nobis huius pater, C. Curtius, princeps ordinis equestris,
fortissimus et maximus publicanus, cuius in negotiis gerendis magnitudinem
animi non tam homines probassent, nisi in eodem benignitas incredibilis
fuisset, ut in augenda re non avaritiae praedam, sed instrumentum bonitati
quaerere videretur.
4. Hoc
ille natus, quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura ipsa duce,
quae plurimum valet, et adsiduis domesticorum sermonibus in paternae
disciplinae similitudinem deductus est. multa gessit, multa contraxit, magnas
partis habuit publicorum; credidit populis; in pluribus provinciis eius versata
res est; dedit se etiam regibus; huic ipsi Alexandrino grandem iam antea
pecuniam credidit; nec interea locupletare amicos umquam suos destitit, mittere
in negotium, dare partis, augere <re>, fide sustentare. quid multa? cum
magnitudine animi, tum liberalitate vitam patris et consuetudinem expresserat.
pulsus interea regno Ptolomaeus dolosis consiliis, ut dixit Sibylla, sensit
Postumus, Romam venit. cui egenti et roganti hic infelix pecuniam credidit, nec
tum primum; nam regnanti crediderat absens; nec temere se credere putabat, quod
erat nemini dubium quin is in regnum restitueretur a senatu populoque Romano.
5a. In
dando autem et credendo processit longius nec suam solum pecuniam credidit sed
etiam amicorum, stulte; quis negat, aut quis iam audebit, quod male cecidit,
bene consultum putare? sed est difficile, quod cum spe magna sis ingressu, id
non exsequi usque ad extremum.
|