5b.
Supplex erat rex, multa rogabat, omnia pollicebatur, ut iam metuere Postumus
cogeretur ne quod crediderat perderet, si credendi constituisset modum. nihil
autem erat illo blandius, nihil hoc benignius, ut magis paeniteret coepisse
quam liceret desistere.
6. Hinc
primum exoritur crimen illud; senatum corruptum esse dicunt. O di immortales!
haec est illa exoptata iudiciorum severitas? corruptores nostri causam dicunt;
nos qui corrupti sumus non dicimus? quid ergo? senatumne defendam hoc loco,
iudices? omni equidem loco debeo; ita de me est meritus ille ordo; sed nec id
agitur hoc tempore nec cum Postumi causa res ista coniuncta est. quamquam ad
sumptum itineris, ad illam magnificentiam apparatus comitatumque regium
suppeditata pecunia a Postumo est, factaeque syngraphae sunt in Albano Cn. Pompei,
cum ille Roma profectus esset, tamen non debuit is qui dabat, cur ille qui
accipiebat tum sumeret, quaerere. non enim latroni, sed regi credidit, nec regi
inimico populi Romani, sed ei cuius reditum consuli commendatum <a>
senatu videbat, nec ei regi qui alienus ab hoc imperio esset, sed ei quicum
foedus feriri in Capitolio viderat. quod si creditor est in culpa,
7. non is
qui improbe credita pecunia usus <est>, damnetur is qui fabricatus
gladium est et vendidit, non is qui illo gladio civem aliquem interemit. quam
ob rem neque tu, C. Memmi, hoc facere debes ut senatum, cuius auctoritati te ab
adulescentia dedidisti, in tanta infamia versari velis, neque ego id quod non
agitur defendere. Postumi enim causa, quaecumque est, seiuncta a senatu est.
8a.
Quod si item a Gabinio seiunctam ostendero, certe quod dicas nihil habebis.
|