|
8b. Est
enim haec causa 'Quo ea pecunia pervenerit' quasi quaedam appendicula causae
iudicatae atque damnatae. sunt lites aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati
nec ex bonis populo universae <lites solutae>. iubet lex Iulia persequi
ab eis ad quos ea pecunia quam is ceperit qui damnatus sit pervenerit. si est
hoc novum in lege Iulia, sicuti multa sunt severius scripta quam in antiquis
legibus et sanctius, inducatur sane etiam consuetudo huius generis iudiciorum
nova;
9. sin
hoc totidem verbis translatum caput est quot fuit non modo in Cornelia sed
etiam ante in lege Servilia, per deos immortalis! quid agimus, iudices, aut
quem hunc morem novorum iudiciorum in rem publicam inducimus? erat enim haec
consuetudo nota vobis quidem omnibus, sed, si usus magister est optimus, mihi
debet esse notissima. accusavi de pecuniis repetundis, iudex sedi, praetor
quaesivi, defendi plurimos; nulla pars quae aliquam facultatem discendi adferre
posset a me afuit. ita contendo, neminem umquam 'Quo ea pecunia pervenisset'
causam dixisse qui in aestimandis litibus appellatus non esset. in litibus
autem nemo appellabatur nisi ex testium dictis aut tabulis privatorum aut
rationibus civitatum.
10a.
Itaque in inferendis litibus adesse solebant qui aliquid de se verebantur, et,
cum erant appellati, si videbatur, statim contra dicere solebant; sin eius
temporis recentem invidiam pertimuerant, respondebant postea. quod cum
fecissent, permulti saepe vicerunt.
|