10b.
Hoc vero novum et ante hoc tempus omnino inauditum. in litibus Postumi nomen
est nusquam. in litibus dico; modo vos idem in A. Gabinium iudices sedistis;
num quis testis Postumum appellavit? testis autem? num accusator? num denique
toto illo in iudicio Postumi nomen audistis?
11. Non
igitur reus ex ea causa quae iudicata est redundat Postumus, sed est adreptus unus
eques Romanus de pecuniis repetundis reus. quibus tabulis? quae in iudicio
Gabiniano recitatae non sunt. quo teste? A quo tum appellatus nusquam
est. qua aestimatione litium? in qua Postumi mentio facta nulla est. qua lege?
qua non tenetur. Hic iam, iudices, vestri consili res est, vestrae sapientiae;
quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis. si enim quid
liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem voltis; tabella est quae dat
potestatem; occultat eadem libidinem, cuius conscientiam nihil est quod
quisquam timeat, si non pertimescat suam.
12.
Ubi est igitur sapientia iudicis? in hoc, ut non solum quid possit, sed etiam
quid debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit solum, sed etiam
quatenus commissum sit. datur tibi tabella iudici. qua lege? Iulia de pecuniis
repetundis. quo de reo? de equite Romano. at iste ordo lege ea non tenetur.
'illo,' inquit, 'capite: <quo ea pecunia pervenerit.' nihil audisti> in
Postumum, cum in Gabinium iudex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis
aestimares. 'at nunc audio.' reus igitur Postumus est ea lege qua non modo ipse
sed totus etiam ordo solutus ac liber est.
|