13. hic ego
nunc non vos prius implorabo, equites Romani, quorum ius iudicio temptatur,
quam vos, senatores, quorum agitur fides in hunc ordinem; quae quidem cum saepe
ante, tum in hac ipsa causa nuper est cognita. nam cum optimo et
praestantissimo consule, Cn. Pompeio, de hac ipsa quaestione referente
existerent non nullae, sed perpaucae tamen acerbae sententiae, quae quidem
censerent ut tribuni, ut praefecti, ut scribae, ut comites omnes magistratuum
lege hac tenerentur, vos, vos inquam, ipsi et senatus frequens restitit, et,
quamquam tum propter multorum delicta etiam ad innocentium periculum tempus
illud exarserat, tamen, cum odium nostri restingueretis, huic ordini ignem
novum subici non sivistis.
14.
Hoc animo igitur senatus. quid? vos, equites Romani, quid tandem estis acturi? Glaucia
solebat, homo impurus, sed tamen acutus, populum monere ut, cum lex aliqua
recitaretur, primum versum attenderet. si esset dictator, consul praetor,
magister equitum, ne laboraret; sciret nihil ad se pertinere; sin esset Quicumque
post hanc legem, videret ne qua nova quaestione adligaretur.
15.
Nunc vos, equites Romani, videte. scitis me ortum e vobis omnia semper sensisse
pro vobis. nihil horum sine magna cura et summa caritate vestri ordinis loquor.
Alius alios homines et ordines, ego vos semper complexus sum. moneo et
praedico, integra re causaque denuntio, omnis homines deosque testor: dum
potestis, dum licet, providete ne duriorem vobis condicionem statuatis
ordinique vestro quam ferre possitis. serpet hoc malum, mihi credite, longius
quam putatis.
|