16.
Potentissimo et nobilissimo tribuno pl., M. Druso, novam in equestrem ordinem
quaestionem ferenti: 'si quis ob rem iudicandam pecuniam cepisset' aperte
equites Romani restiterunt. quid? hoc licere volebant? minime; neque solum hoc
genus pecuniae capiendae turpe sed etiam nefarium esse arbitrabantur. ac tamen
ita disputabant, eos teneri legibus <eis> oportere qui suo iudicio essent
illam condicionem vitae secuti. delectat amplissimus civitatis gradus, sella
curulis, fasces, imperia, provinciae, sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa
ad posteritatis memoriam prodita;
17. esto
simul etiam sollicitudo aliqua et legum et iudiciorum maior quidam metus. 'nos
ista numquam contempsimus'—ita enim disputabant—'sed hanc vitam quietam atque
otiosam secuti sumus; quae quoniam honore caret, careat etiam molestia.' 'tam
es tu iudex <eques> quam ego senator.' 'ita est, sed tu istud petisti,
ego hoc cogor. qua re aut iudici mihi non esse liceat,
18.
aut lege senatoria non teneri.' hoc vos, equites Romani, ius a patribus acceptum
amittetis? moneo ne faciatis. rapientur homines in haec iudicia ex omni non
modo invidia sed sermone malivolorum, nisi cavetis. si iam vobis nuntiaretur in
senatu sententias dici ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam
putaretis; si lex ferretur, convolaretis ad rostra. vos senatus liberos hac
lege esse voluit, populus numquam adligavit, soluti huc convenistis; ne
constricti discedatis cavete. nam,
19a.
si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec praefectus nec ex Italia comes
nec familiaris Gabini fuit, quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis
cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati?
|